In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nec loquitur eis dominus, sed ipsi loquuntur quasi ex ore domini, de quibus et dicitur: \'si stetissent in consilio meo — hoc est: si meae uoluissent adquiescere uoluntati — et nota fecissent uerba mea populo meo non blandientes eis et adulatione perdentes, ut dicerent: non habetis peccata, perfectam iustitiam possidetis: sanctitas et pudicitia atque iustitia in uobis tantummodo repperitur, et ego non tradidissem eos in inmunditiam et ignominiam. ut facerent, quae non conueniunt, et sequerentur cogitationes suas pessimas\'.