In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
<cum\'. inquit. \'extremum captiuitatis tempus aduenerit et optinuerit uos uictor exultans et manus stridore uinxerit catenarum, tunc intellegetis consilium eius, quod uos frustra nunc scire iactatis\'.
[*]( 23, 21. 22 )Non m mittebam prophetas, et ipsi currebant an t: non loquebar ad eos. et ipsi prophetabant. si stetissent in consilio meo et nota fecissent uerba mea populo meo, auertissem utique eos a uia sua mala et pessimis cogitationibus suis.
Hunc sensum et apostolus explicat ad Romanos: et sicut non probauerunt deum habere in notitia, tradidit eos deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conueniunt. [*]( 4 Hier. 23, 17 5 cf. Hier. 23, 18 16 Hier. 23. 20 23 *Rom. 1. 28. 29 ) [*]( 1 renertitur P 2 cogitationes v 3 intellegetis T V intellegitis P.RDMAa.c.Op.c. quae A 4 dixerant Erasmus v cst] in add. A. 5 possant T possint P 7 secnritates Ma.r. 8 babiloniam R 11 praediierit MAp.c. praedixi P 13 conprobandam P 14 tempus captiuitatis M,Da.c. obstinuerit Ma.r. 15 nos MVP.Aa.c. manusl ex add- T tridore Ta.c.m2 uincxerint M eathenarum MA 16 in- tellegitis P,TAa.c. qaodj quos V,Ta.c.m2 22 et] a add. DMAP,Op.c.,v cum Vulg., om. TRV pessimis post suis tr. Vulg. 24 habere dm̃ P notitiam TMAP ;25 conueniant P )
deceptorum, non pedetemptim nec considerato gradu, sed praecipites currunt ad interitum et suum et eorum. quos deceperint.
nec loquitur eis dominus, sed ipsi loquuntur quasi ex ore domini, de quibus et dicitur: \'si stetissent in consilio meo — hoc est: si meae uoluissent adquiescere uoluntati — et nota fecissent uerba mea populo meo non blandientes eis et adulatione perdentes, ut dicerent: non habetis peccata, perfectam iustitiam possidetis: sanctitas et pudicitia atque iustitia in uobis tantummodo repperitur, et ego non tradidissem eos in inmunditiam et ignominiam. ut facerent, quae non conueniunt, et sequerentur cogitationes suas pessimas\'.
contemplemur hereticos, quomodo semel desperantes salutem gulae se tradant et deliciis, uescantur carnibus. frequentes adeant balneas, musco fraglent. unguentis uariis delibuti quaerant corporum pulchritudinem. semel enim futura non sperant nec credunt in resurrectionem. quod cum sermone non pandant, ostendunt operibus: si enim crederent. ista non facerent. et in hoc loco. ubi scriptum est: si stetissent in consilio meo, Aquila, Symmachus et Theodotio et LXX ut supra similiter transtulerunt. [*]( 7. 9. Hier. 23, 22 17 cf. Ain. 6, 6 21 Hier. 23, 22 22 cf. p. 281,13 ) [*]( 1 repletus P 2 cetera JIp.c. uitiis (mali) add. in mg. m. rec M(R) traderint V 4 pedetempti FV pedetimtim P 5 corruunt P 6 alt. lo- qunnt Ma.c.m2 locuntur AV 7 et om. F inj hii M 8 me P 10 eos F etj nec D dicennt Jfa.c. 11 pudititia R V 12 atq. iustitia s. u. V, om. I tantumodo Ix reperiuntur c non om. M 13 inmundicitiam V 15 conteniplemus P 16 tradant F & disperantes salatem add. P frequentes TRP,0a.e.m2 frequenter DFMAV; cf. p. 35, 19. 38, 10 17 balnea F,Mp.r. ballneas Pa.c. musto Mp.e. fraglent m2A frag*rent (ex fragient ?) V fragrent (ex fiagrent) R fiagrent eet. ungentis RMV,Ap.c. delibati P,MAa.e. 18 quer P 19 nonj nec r nec] neque t in om. V, exp. A sermone V 20 pendant T crederiut A.a.c. crediderent (ex credederint) M 21 hocj alio V ubi om. Y 22 Aquilaj et add. t )
[*](23, 23. 24 )Numquid deus e uicino ego sum, dicit dominus, et non deus de longe? si occultabitur uir in absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, ait dominus. LXX: deus appropinquans ego, dicit dominus. et non deus de longe. si abscondetur homo in a absconditis, et ego non uidebo eum?, dicit dominus; numquid non caelum et terram ego impleo?, dicit dominus.
Aquila et Symmachus similiter interpretati sunt: numquid deus de propinquo — siue uicino — ego sum et non deus de longe? LXX uero et Theodotio sensu uertere contrario, ut dicerent: deus appropinquans ego. dicit dominus, et non deus de longe, quod scilicet superiores asserant deum non tantum uicina, sed et ea, quae longe sunt, cognoscere nec praesentia, sed futura conspicere; isti uero ubique deum aestiment esse praesentem nec aliquem esse locum, ubi non assit deus. omnibus enim et praecipue sanctis appropinquat deus, quomodo si uestimentum adhaereat cuti; peccatores autem longe recedentes ab eo peribunt.
hunc sensum et in psalmis legimus: quo ibo ab spiritu tuo et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, tu ades; si sumsero pinnas meas diluculo et habitauero in extremis maris, etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. [*]( 5 Hier. 23, 23. 24 10. 11. 12 *Hier. 23, 23 21 Ps. 138, *7. *3. 9. 10 ) [*]( 1 nũqui ORa.c. putasne Vulg. aicinio V 4 (= 8) implebo V 5 ait OTR dicit DMAVP v cum Vulg. 6 absconditar OTP,Da.c m2 7 absconditos Pa.c. absconditi V 9 simmachua Pa.c. 10 siue] e add. s. u. M de add. v 12 sensum VD 14 dum R uicina] e uicino Mp.c. 16 aesti- ment AV aestimant M,Ra.c.Tp.c.,v aestimantes D, (antes in ras.) 0 ex- stiment (sic) P 17 nec] ne P absit P 18 adpropinquant Ma.r. 19 ue- stimenta M adhaereat OV adbereat TDA,Ra.c. adhereant Mp.c. adereatP 21 pr. ab O, (ex ad) T,Ma.r. a eel. v alt.quo om. V 22 es] et add. DVJfp.c. ascendero P 23 in] ad Da.c.m2,v tu ORMA, om. TDFVP sumsero T,Ra.e. -ps- cet. pinnas OTP pennas RDFMV,Ap.c. meas om. D delucalo P,Ma.c. 25 deducit P alt. tua] mea Ra.c. )
si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos, et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos; et si absconditi fuerint in uertice Carmeli, inde scrutans auferam eos. et si celauerint se ab oculis meis in profundo maris. ibi mandabo serpenti et mordebit eos. rursumque in superiore psalmo: quia tenebrae. ait. non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.
quod autem in prophetis crebro dicitur: \'haec dicit dominus\', propterea semper infertur, ne contemnantur quasi uerba prophetarum. sed ammoneantur iugiter dei sermones esse, quos loquuntur.
[*](23, 25—27 )Audiui, quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: somniaui, somniaui—siue uidi somnium—. usquequo istud i n corde est prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones — sine uoluntate-s — cordis sui? qui uolunt — siue cogitant — facere, ut obliuiscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Bahal siue in Bahal.
Quia superior titulus contra prophetas est sine ad prophetas, quos perspicue pseudoprophetas intellegimus — [*]( 1 Am. 9. 2. 3 8 Ps. 138, 12 16 *Hier. 23, 25 19 *Hier. 23, 26 19. 23 *Hier. 23, 27 24 *Hier. 23. 9 Hier. 23, 9 ) [*]( 1 discenderant P 2 meae ducet 0,Ba.c. 3 descenderint Ta.c.m2 in] ad v traham V 6 profundum T 8 superiore OTR superiori DAVP. Mp.c.v; cf. p. 238, 12 psalmo] ait add. s. u. M ait om. V,Mp.r. 12 nrc BMa.c. 13 esse sermones b loqaantur V 16 alt. somniaui add. s. u. m2 D, om. cet. v (cf. 286, 12) uide Ma.c. 17 est in corde v cum Vulg. uatiginantium Ma.c.m2 (= p. 286, 14) 18 seductiong (- add. m2) T 19 uolnptates P siue] seque (qae s. u. m2) T 20 utj k\' P 21 narrant V.Dm2,MAa.r. 25 speudepr. T )