In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Ne putaret se populus alienum esse a culpa, si peruersis adquiesceret doctoribus, ‛nolite’, inquit, ‛audire uerba prophetarum, qui uobis prophetant mendacium et decipiunt uos’, — par enim erit poena et magistro et [*]( 5. 6. 12 *Hier. 2:3, 15 21 *Hier. 23, 17 25 *Hier. 23, 16 ) [*]( 1 confortaaernnt Pa.c. 2 gomarra T 4 uos D absenthio P,Va.c- 6 quia a prophetis] a prophetis enim Vulg. 7 est om. V egressa est Vulg. v, ante a prophetis tr. v in] super Vulg. 8 testimoniū F,pa.c eas T 9 urbem Ma.c.Aa.c.m1 et p.c.m3 10 ut] quod P pr. et om. M aadientum OT A -ium cet. v estimationem V 12 est eras. R 13 iniquitatem propria M 15 uniuersa P 16 blasphemiam V 18 nobis] mendatifi add, P 19 locuntur V,Op.c.Aa.c.m2 et eras. A, om. Vulg. 20 plasphe- mant P (= p. 281, 2) 21 loquu∗tus P 22 ambulant V,JRa.c 23 neniant Ra.c. ueniet Vulg. 24 malum Vulg. se s. u. m3A 26 mendatio T )
[*]( 23, 18 10 )Quis enim affuit in consilio domini et uidit et audiuit sermonem eius? quis considerauit uerbum illius et audiuit? Ubi nos interpretati sumus \'in consilio domini> et in Hebraico scriptum est ‛bassod’, Aquila \'secretum\'. Symmachus \'sermonem\', LXX et Theodotio \'substantiam\' siue \'subsistentiam\' interpretati sunt.