In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Utamur hoc testimonio aduersum eos, qui epistulas plenas mendaciorum et fraudulentiae atque periurii in orbem dirigunt, ut et aures polluant audientum et existimationem simplicium laedant, quod impleatur in eis hoc. quod scriptum est: a prophetis Hierusalem est egressa pollutio in omnem terram; non enim eis sufficit iniquitatem propriam deuorare et proximos laedere, sed, quos semel oderunt, per uniuersum orbem infamare conantur et ubique seminare blasphemias.