In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 23, 15 )Propterea haec dicit dominus exercituum ad prophetas: ecce ego cibabo eos absinthio — siue doloribus et iuxta Symmachum amaritudine — et potabo eos felle — siue aqua amara —. quia a prophetis Hierusalem est egressa pollutio in omnem terram.
Utamur hoc testimonio aduersum eos, qui epistulas plenas mendaciorum et fraudulentiae atque periurii in orbem dirigunt, ut et aures polluant audientum et existimationem simplicium laedant, quod impleatur in eis hoc. quod scriptum est: a prophetis Hierusalem est egressa pollutio in omnem terram; non enim eis sufficit iniquitatem propriam deuorare et proximos laedere, sed, quos semel oderunt, per uniuersum orbem infamare conantur et ubique seminare blasphemias.
[*]( 23, 16.17 )Haec dicit dominus exercituum: nolite audire uerba prophetarum, qui prophetant uobis et decipiunt uos! uisionem cordis sui loquuntur et non de ore domini. dicunt his, qui blasphemant me — siue abiciunt uerbum meum —: locutus est dominus: pax erit uobis; et omni, qui ambulat in prauitate cordis sui, dixerunt: non uenient super uos mala.
Ne putaret se populus alienum esse a culpa, si peruersis adquiesceret doctoribus, ‛nolite’, inquit, ‛audire uerba prophetarum, qui uobis prophetant mendacium et decipiunt uos’, — par enim erit poena et magistro et [*]( 5. 6. 12 *Hier. 2:3, 15 21 *Hier. 23, 17 25 *Hier. 23, 16 ) [*]( 1 confortaaernnt Pa.c. 2 gomarra T 4 uos D absenthio P,Va.c- 6 quia a prophetis] a prophetis enim Vulg. 7 est om. V egressa est Vulg. v, ante a prophetis tr. v in] super Vulg. 8 testimoniū F,pa.c eas T 9 urbem Ma.c.Aa.c.m1 et p.c.m3 10 ut] quod P pr. et om. M aadientum OT A -ium cet. v estimationem V 12 est eras. R 13 iniquitatem propria M 15 uniuersa P 16 blasphemiam V 18 nobis] mendatifi add, P 19 locuntur V,Op.c.Aa.c.m2 et eras. A, om. Vulg. 20 plasphe- mant P (= p. 281, 2) 21 loquu∗tus P 22 ambulant V,JRa.c 23 neniant Ra.c. ueniet Vulg. 24 malum Vulg. se s. u. m3A 26 mendatio T )