In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quomodo autem prophetae Samariae, quicquid loquebantur, prophetabant in Bahal, idolo uidelicet daemonibus consecrato, sic heretici, quicquid loquuntur in ecclesia siue extra ecclesiam. ut supplantent populum Israhel. qui prius cernebat deum, loquuntur in daemonibus; unde et significanter ait: et in prophetis Samariae uidi stultitiam; non enim habent eum, de quo dicitur: \'Christus dei uirtus et dei sapientia\'.
[*]( 23, 14 )Et in prophetis Hierusalem uidi similitudinem — siue horribilia —, adulterium et iter mendacii; et confortauerunt manus pessimorum, ut non conuerteretur unusquisque a malitia sua — siue a uia sua pessima —; facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra.