In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
bona iuxta eos, quos emendant. et hoc notandum, quod annus uisitationis domini correctio peccantium dicatur atque cruciatus iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in uerberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo.
[*]( 23, 13 )Et in prophetis Samariae uidi stultitiam — siue iniquitatem —; prophetabant in Bahal et decipiebant populum meum Israhel . Ego prophetas Samariae iuxta mysticos intellectus proprie hereticos dici puto et omnes, [*](1 I Tim. 3, 15 7 Ioh. 12. 46 9 Ps. 4. 7. 8(7) 18 Ps. 88, 33. 34 22 *Hier. 23, 13 ) [*](1 Paulus] apostolus v adj a V thimoteum M 2 quo P te oporteat v 4 sacerdotem P 5 prauam mentem V erint P 8 nom P 11 cor meum APe 12 hereticorum P 13 inferet V.Dp.c.Ap.c.m2 eum P 14 sunt T ut] ant Mp.c. 15 alt. et om. I P sunt et bona Dv 16 pr. quos-eos in mg. MV inmendent P 18 cruciatur 0,Da.c. 19 alt. in om. V,Ma.c. 20 pecca M 22 stultitiaml fatuitatem Vulg. 23 prophetant Ma.c. baal TBVP (semper) et decipiebant m ba(h)al add. VP.MAa.e. 24 propheta Ma.c.m2 25 misticos RFV mixticos P intellectoa DMAa.c. omnis TD )
quomodo autem prophetae Samariae, quicquid loquebantur, prophetabant in Bahal, idolo uidelicet daemonibus consecrato, sic heretici, quicquid loquuntur in ecclesia siue extra ecclesiam. ut supplantent populum Israhel. qui prius cernebat deum, loquuntur in daemonibus; unde et significanter ait: et in prophetis Samariae uidi stultitiam; non enim habent eum, de quo dicitur: \'Christus dei uirtus et dei sapientia\'.
[*]( 23, 14 )Et in prophetis Hierusalem uidi similitudinem — siue horribilia —, adulterium et iter mendacii; et confortauerunt manus pessimorum, ut non conuerteretur unusquisque a malitia sua — siue a uia sua pessima —; facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra.