In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*](23, 11. 12 )Propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inueni malum eorum, ait dominus. idcirco uia eorum erit quasi lubricum in tenebris; inpellentur et corruent in ea, quia afferam — sine inferam — super eos mala, annum uisitationis eorum, ait dominus. Quando in ecclesia dei, et maxime in principibus eius, inueniuntur mala, sciamus esse conpletum: propheta et sacerdos polluti sunt; in domo mea inueni mala eorum. ait dominus.