In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Considerato uultu omnipotentis dei, hoc est patris, et considerato uultu filii. qui iuxta apostolum \'splendor gloriae\' illius appellatur et \'forma substantiae dei\', propheta et animo et corpore perhorrescit et intellegit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: ut iumentum factus sum apud te, siue uictimam conscientiae et humilitatis suae offert deo iuxta illud. quod in psalmis scribitur: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit.
ossa autem. quae contremuerunt siue commota sunt, illa intellegamus, de quibus idem Dauid canit: omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tui? factus est quasi ebrius et quasi homo madidus — siue superatus—uino nullam habens intellegentiam nullamque sapientiam; dominus enim nouit cogitationes hominum.
quoniam uanae sunt. si autem hoc ita est, ubi sunt, qui perfectam in homine iustitiam praedicant? [*]( 1 *Hier. 23, 13 2 *Hier. 23. 14 7. 9. 11 *Hier. 23, 9 13 cf. Hebr. 1, 3 16 Ps. 72, 22 (23) 18 *Ps. 50, 19 21 *Ps. 34, 10 22 Hier. 23, 9 23 *Hier. 23, 9 24 *Ps. 93, 11 26 praedicant] scii. Pelagiani ) [*]( 1 et om. V 3 orribilia RP.Ma.c. et eras. M 5 extiterunt TDMA VP 8 ebreaa R ebrioaua P 9 (= 23) soporatus υ a ante uino add. Tp.c.m2 an Vulg. 11 et om. TV a om. υ eonsiderate B 13 illius gloriae υ 14 perorrescit V, M Aa.c. 15 se om. T nihil MAP 18 scributur] legitur v 21 item Ma.c. 22 tni] tibi MAVP pr. quasi] uir add. s. u. m2A 23 superatur P 24 enim oa. T 26 hominem P,Ma.c. )
[*](23,10 )Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis — sine iuramenti — luxit terra. arefacta sunt arua — sine pascua — deserti; factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis. Hoc, quod nos de Hebraico posuimus: quia adulteris repleta est terra, in LXX non habetur, qui iuramentum\' dixere pro \'maledictione\'.