In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Considerato uultu omnipotentis dei, hoc est patris, et considerato uultu filii. qui iuxta apostolum \'splendor gloriae\' illius appellatur et \'forma substantiae dei\', propheta et animo et corpore perhorrescit et intellegit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: ut iumentum factus sum apud te, siue uictimam conscientiae et humilitatis suae offert deo iuxta illud. quod in psalmis scribitur: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit.
ossa autem. quae contremuerunt siue commota sunt, illa intellegamus, de quibus idem Dauid canit: omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tui? factus est quasi ebrius et quasi homo madidus — siue superatus—uino nullam habens intellegentiam nullamque sapientiam; dominus enim nouit cogitationes hominum.