In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Ad pastores sine de pastoribus propheticus sermo est et. quia de Iechonia, paenultimo rege Iudaeae, qui fuit de stirpe Dauid, legimus scriptum: terra. terra. terra. audi sermones domini! scribe uirum istum abdicatum — siue sterilem — et non erit de semine eius uir. qui sedeat super solium Dauid. omnisque spes regni Iudaici fuerat amputata, transit ad principes ecclesiae et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata ad apostolos sermo fit. de quibus dicitur: et suscitabo super eos pastores et pascent eos; non formidabunt ultra et non pauebunt et nullus quaeretur ex numero.