In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et oritur quaestio, quomodo possit stare prophetia de stirpe eius nullum esse generatum, qui sederit super thronum Dauid nec princeps fuerit ultra in Iuda, cum dominus atque saluator de huius natus sit semine, super cuius ortu loquitur Gabrihel ad Mariam: ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. ipse erit magnus et filius altissimi uocabitur et dabit ei dominus deus sedem Dauid patris sui et regnabit super domum Iacob in aeternum et regni eius non erit finis.

possumus ergo hoc dicere, quoniam illud, quod deest in LXX, uidelicet in diebus eius non prosperabitur siue non crescet. ignorantibus fecerit quaestionem. LXX enim transtulerunt: scribe uirum istum abdicatum hominem, quia non crescet de semine eius uir, qui sedeat super thronum Dauid, princeps ultra in Iuda, quod in Hebraico bis positum est; quod putantes, qui ab initio scripserunt, in Graecis libris additum subtraxerunt.