In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et cum hoc de Iechonia dicatur. filio Ioiacim. audet quispiam ad typum referre Christi et ex eo, quod apostolus dicat dominum saluatorem imaginem esse dei inuisibilis, primogenitum omnis creaturae. id est sapientiam, uerbum, ueritatem, uitam atque iustitiam, eum appellari anulum. qui proiciatur uel auellatur de manu domini et regi tradatur Nabuchodonosor?

abiecti sunt, inquit, ipse et semen eius et proiecti in terram. quam ignorabant, quod de Iechonia factum nemo dubitat. \'Iechonias\' interpretatur \'domini praeparatio\'. cui in praesenti loco prima syllaba, id est domini nomen, aufertur et dicitur \'Chonias\', ut subaudiatur \'perditioni et interitu praeparatus\'.

[*](22,29.30 )Terra. terra, terra. audi sermonem domini! haec dicit dominus: scribe utrum istum sterilem, utrum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius uir, qui sedeat super solium Dauid et potestatem habeat ultra in Iuda.