In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quia igitur benignitas uersa est in calumniam, nunc dico et illi, qui mortuus est. et isti, qui uiuit et heresin illius instaurare conatur, magistrum eorum Origenem hunc locum referre ad Christum, quod de manu dei patris instar anuli auulsus sit et missus in terram captiuitatis, in uallem lacrimarum. crucique traditus, matrem quoque eius — hau dubium quin synagogam — captam atque proiectam.
et non pertimescit ista commemorans hoc. quod sequitur: terra, terra. terra, audi uerbum domini! haec dicit dominus: scribe uirum istum abominatum siue sterilem. et reliqua intellegere de domino maiestatis. scribit autem hoc, ne discipuli eius negare audeant, in quinto Stromatum Iibro.