In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Per μεταϕοράν Libani et Basan. regionum et montium trans Iordanen. ad Hierusalem sermo dirigitur. quod frustra in Aegypto sit confisa, siue ad ipsum Ioiacim. qui eo tempore regnabat in Hierusalem et ab Aegyptiis rex fuerat constitutus, quod frustra Aegyptiorum speret auxilium et quod ipsi quoque a Babylonio rege superandi sint et ducendi in captiuitatem.

quodque ait: locutus sum ad te\' — hoc est ipse deus per prophetas - siue: \'locuti sunt ad te\' — ut subandiatur \'prophetae mei\' - et tu in abundantia tua dixisti: non audiam.) arguit eam superbiae et, quod diuitiarum magnitudine abusa sit in contemtum dei, et narrat, quod non solum hoc tempore, sed et ab initio, quando educta sit de Aegypto, non audierit uocem dei: unde et omnes pastores eius et principes huc illucque dispersi sint et captiuitati Babyloniae colla summiserint quodque infert:

quae sedes in Libano et nidificas in cedris, adrogantiam suggillat. quae de omnium rerum creuerat abundantia, et quod instar mulieris puerperae repentinus ei dolor et subita ueniat captiuitas. quod autem nos diximus: clama ad transeuntes et in Hebraico scriptum est \'meabarim\'. LXX Theodotioque uerterunt \'trans mare\', Symmachus [*](1. 2 *Hier. 22, 22 10 cf. IV Reg. 23, 34. II Par. 36. 4 13 Hier. 22. 21 14 *Hier. 22, 21 sec. LXX codd. Sin., Alex., Marchal. 15 *Нier. 22. 21 21 Hier. 22. 23 25 Hier. 22, 20 26 *Hier. 22, 20 ) [*]( 3 erubescis P 4 sedens P 7 Meia- M MHTa- A ⊃-⊂ΗΘaΦƜpaN r metaforam D, (-an) F metaphoram v lordanem v 8 adj ab P,Ma.c. 10 constitus V 12 s P 13 perj pro Pa.c.m2 16 argaitj enim add. D itaq; add. s. u. m3 M aaperbia P et om. M 17 contemtum (sic semper fere Lp.c.)] contemptum cadd. (-u P) dõi P 18 et ORDP, om. eet. v eductus Aa.c. m3 20 captioitate P,Aa.cm3 babylonia Aa.em3 sabmisserint V 21 nidifices P 22 sugillat ODP: cf. p. 204. 3 23 paerpera P 25 mea BaRiɱ M )

266
\'de contra\', ut significent. quod uox prophetae de Hierusalem usque ad montem Libanum et Basan debeat peruenire.

[*](22,24- 27 )[Uiuo ego, dicit dominus: quia, si fuerit Iechonias, filius Ioiacim, regis Iuda. anulus in manu dextera mea, inde auellam eum — siue te — et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, — quod in LXX non habetur — et in manu Chaldaeorum. et mittam te — siue proiciam te — et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; in terram m autem, ad quam ipsi leuant ant animam suam, ut reuertantur, illuc non reuertentur.