In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
numquid regnabis, quia tu contendis contra Acha v, patrem tuum? non comedent et non bibent; melius erat tibi facere indicium et iustitiam bonum. non cognouerunt, non iudicauerunt indicium humili que iudicium pauperis. nonne hoc est ignorare te me?. dicit dominus. ecce non sunt oculi tui recti nec cor tuam bonum, sed ad auaritiam tuam et, ut sanguinem innocentem effundas. et adiniquitatem et homicidium, ut facias ea.
Utramque editionem ex integro posui. ut et Hebraica ueritas et difficultas uulgatae editionis facilius cognoscatur. est autem sermo contra Ioiacim. filium Iosiae, regem ludae. de quo supra diximus, quem constituit Nechao Pharao, rex Aegypti, pro Ioachaz, fratre suo. quem uinctum duxit in Aegyptum. legimus autem et tam Kegum quam Paralipomenon narrat historia undecim annis regnasse in Hierusalem Ioiacim, filium losiae. et regnasse crudeliter et exstitisse impium et postea mortuum; nec tamen eius sepultura narratur banc habente scriptura sancta consuetudinem, ut omnes reges et mortuos referat et sepultos. hunc [*]( 17 cf. p. 259.10 cf. IV Beg. 23, 33. 34 20 ef. IV Reg. 23, 36. 37. 24, 6 (5). II Par. 36, 5 24 cf. I Reg. 25, 1. 31. 6. 13. III Reg 2. 10 etc. ) [*]( 2 eum) que ex cd m2A 3 reddet VP, (is s. et) m2A reddit OTB,Mp.c.,v redit D 5 caedro OM (semper) litas inopide P 6 acaz P 7 commedent TV tibi erat v 8 iostiam 0 bona V 9 hnmilis Da.r..v 10 ignora P te ignorare v , 12 ad om. T.RPa.c. 14 et] ad add. P 14 facies P,Aa.e. 15 et ut R pro et om. MP 17 regem Engelbrecht regia codd ; cf. p. 259, 5. 260, 4. 264,2. 8 18 farao P achaz Vaeaz P 19 legemus Ma.c. et om. MAp.c. ut P 20 regnum МRa.c. in regnorum Mp.c.Ap.c.m3 20 quam1 i add. Ap.c.m3 narrat M narrante Ap.c.m3 20 paralipemenon M 22 extitisse DFV, (pr. i ex e) M extisse T extetisse P impiom] amplum T 23 habentes Ma.r.Aa.c.m3 habens (ex habentes) m2 A sacra v consuetudine Pp.r. 24 pr. et om. T hanc Ra.c.m2 )
plaugit itaque supra dictum regem, quod confidat in iniustitia et putet esse perpetuam regiam dignitatem faciatque sibi cenacula et amicos opprimat operantibusque non reddat mercedem suam et aeternam palatii sui aedificationem arbitretur.
\'numquid.\' ait sermo diuinus. regnare poteris in perpetuum. quoniam conferre te cupis cedro excelsae, patri tuo Iosiae uidelicet, regi iusto? pater,\' inquit, *tuus et comedit et bibit et fruitus est opibus regiis; nec tamen in eo offendit deum. quod habuit diuitias, sed in eo placuit. quod fecit iudicium atque iustitiam, et idcirco tam in praesenti saeculo quam in futuro bene ei fuit et erit.