In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
audiat hoc et nostrae urbis domus regia et principes eius et cedri, quae eleuant usque ad nubes uerticem suum et per superbiam loquuntur: <quis nos non uidebit ?\', quod cito flamma domini consumantur, si noluerint illius praeceptis adquiescere. alia autem est sanctificatio interfectoris et armorum eius, alia sacerdotum et eorum. qui ministrant domino. [*](1 *Hier. 8, 22 7. 9 Hier. 22, 7 11 *Hier. 22, 7 1S *Hier. 22, 9 ) [*]( 1 regyna V 4 urbe P 5 quo TR,0p.c.m2 rediendum RP 7 interficiente V 8 nabucod. P 9 quia] que P exequitnr MP.Ma.c. auecedent Aa.c. sucscendent (sic) V succidet P 10 qaoque T 11 in om. MAVP 12 consumant JB 14 loquitur P,Aa.c. 15 inelytxe ODA -cli- cet. 17 exponant TP 18 requirunt O requerunt R,Ta.c.m2 relmquerunt V dereliquerunt v 20 eius om. Y caeli (dn s. li m3) M lenant T nubem M 21 nos non scripsi nos om. RDu non om. OTMAVP nos (ex non) F 22 consumentar Ap..c. consummantur F )
[*]( 22,10-12 )Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum.\' fletu plangite eum, qui egreditur, quia non reuertetur ultra nec uidebit terram natiuitatis suae! quia haec dicit dominus ad Sellum filium Iosiae, regem Iuda, qui regnauit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto: non reuertetur huc amplius, sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur et terram istam non uidebit am p lius. Iosias. rex iustus, tres filios habuit.
Ioachaz et Ioiacim et Sedeciam, quorum primum rex Aegypti Pharao Nechao captinum duxit in Aegyptum ibique mortuus est et constituit pro eo regem fratrem eius Eliacim (uertitque nomen eius Ioiacim). quo mortuo regnauit filius eius Iechonias, qui a Nabuchodonosor, rege Babylonio, cum matre et principiis ductus est in captiuitatem, pro quo patruus eius regnauit Sedecias, qui capta Hierusalem ductus est in Babylonem.
quaeritur itaque, qui sit iste, qui fleri non debeat ducendusque sit in captiuitatem et ultra non reuersurus, cum tres capti sint atque transducti. Hebraei putant hoc omnibus conuenire, id est et Ioachaz et lechoniae et Sedeciae, appellarique omnes filios Iosiae \'Sellem\' siue \'Sellum\', quod interpretatur \'consummatio\' uel \'conpletio\' eo, quod regnum Iuda in ipsis finitum sit. mihi autem proprie hoc dici uidetur de Sedecia, [*]( 10 cf. IV Reg. 23, 33. 34. II Par. 36, 3. 4 13 cf. IV Reg. 24, 6. 12. 14. 15. 17 16 cf. IV Reg. 25, 1. 6 21 *Hier. 22, 11 Hier. 22, 11 ) [*](1 mortuorum P 2 fletu P plangite fleta v alt. eum s. u. m2 M egrediftur 0 5 inde Pa.c. 7 at M 9 (= 20) ioachat R ioacaz P 10 ioiacim (sic semper fere Lp.c. uelprimitus)] ioaciin TBP ioachim DFA V (h s. u.) OM Iacim v sedetiam R sedechiam D,OAp.c. (sic semper fere) aegipti M farao R faraone chao P 11 dixit Ma.c. 12 Eliacim fratrem eius v eliacim MP eliachim VF,Rp.c. eljachim D ioachim (h s. u.) O,Ap.c.m2, (ex eliaehim) m2T nertitque nomen eius Ioiacim suppleui coll. IV Beg. 23, 34 13 ieconias P (semper) 14 nabacod. P 16 babylone P 17 pr. quis V que (is s. e) M flere Da.c. 18 reuersurum P tres om. Oa.c. 19 sunt M 20 et sedeciae om. M 21 SellemJ sollem B qui Np.c. 22 consomatio P {= p. 260, 4) uel] siue Dv conplectio OP ) [*]( 17* )
lechonias autem non fuit filius. sed nepos Iosiae, filius Ioiacim, ut a principio uisionis, quando misit ad Hieremiam rex Sedecias Phassur. filium Melchiae. et Sophoniam. filium Maasiae, sacerdotem, usque ad istud capitulum omnia ad regem et de rege Sedecia dici intellegamus.
[*]( 22,13-17 )Uae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, amicum suum opprimit frustra et mercedem eius non reddit t ei; qui dicit: aedi ficabo mihi domum latam et cenacula spatiosa, qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide! numquid regnabis, quoniam confers te cedro.
pater tuus nonne comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc, cum bene erat ei? iudicauit causam pauperis et egeni in bonum suum; n numquid non ideo, quia cognouit me?, dicit dominus. tui uero oculi et cor ad auaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis.