In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
comminatur igitur regiae domui et urbi Hierusalem et templo, quod uocat caput Libani. quod redigendum sit in solitudinem cum uniuersis urbibus suis non potentia regis Babylonii. sed domini iussione, qui dicit: sanctificabo super te interficientem. \'sanctus\' autem uocaturNabuchodonosor et omnis eius exercitus, quia exsequitur sententiam dei.
\'et succident\'. inquit, (electas cedros tuas\' — potentes quosque et principes ciuitatis — \'et mittent in ignem, ut omnia deuorans flamma consumat. cumque deleta fuerint uniuersa, transibunt gentes multae per ciuitatem et templum, quod eis prius ingredi non licebat. et unusquisque loquetur proximo suo, quare fecerit dominus ciuitati inclytae et magnae tam subitam et tam grandem euersionem. respondebuntque\', inquit, \'qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum dicentes: quia reliquerunt pactum domini dei sui et pro deo idola uenerati sunt\'.
audiat hoc et nostrae urbis domus regia et principes eius et cedri, quae eleuant usque ad nubes uerticem suum et per superbiam loquuntur: <quis nos non uidebit ?\', quod cito flamma domini consumantur, si noluerint illius praeceptis adquiescere. alia autem est sanctificatio interfectoris et armorum eius, alia sacerdotum et eorum. qui ministrant domino. [*](1 *Hier. 8, 22 7. 9 Hier. 22, 7 11 *Hier. 22, 7 1S *Hier. 22, 9 ) [*]( 1 regyna V 4 urbe P 5 quo TR,0p.c.m2 rediendum RP 7 interficiente V 8 nabucod. P 9 quia] que P exequitnr MP.Ma.c. auecedent Aa.c. sucscendent (sic) V succidet P 10 qaoque T 11 in om. MAVP 12 consumant JB 14 loquitur P,Aa.c. 15 inelytxe ODA -cli- cet. 17 exponant TP 18 requirunt O requerunt R,Ta.c.m2 relmquerunt V dereliquerunt v 20 eius om. Y caeli (dn s. li m3) M lenant T nubem M 21 nos non scripsi nos om. RDu non om. OTMAVP nos (ex non) F 22 consumentar Ap..c. consummantur F )
[*]( 22,10-12 )Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum.\' fletu plangite eum, qui egreditur, quia non reuertetur ultra nec uidebit terram natiuitatis suae! quia haec dicit dominus ad Sellum filium Iosiae, regem Iuda, qui regnauit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto: non reuertetur huc amplius, sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur et terram istam non uidebit am p lius. Iosias. rex iustus, tres filios habuit.