In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quicquid regiae domui dictum est. intellegant episcopi sociique eorum, presbyteri atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod, si fecerint, quae praecepta sunt, et inter cetera innocentem sanguinem non fuderint scandalizantes minimos quosque et percutientes conscientias singulorum, optineant traditam sibi a domino dignitatem: sin autem facere noluerint atque contemserint, ipsi redigant ecclesiam in solitudinem.
ingrediuntur autem de genere Dauid per portas Hierusalem et sedent super thronum eius, qui interpretatur fortis manu\', et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes et conposito in ecclesia ingrediuntur gradu et multarum uirtutum choro sibique ex omni parte concinentium. et ut hoc uerum esse credamus, iurat per se, qui iuxta apostolum maiorem alium. per quem iurare possit, non habet