In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nisitabo autem uos in perniciem et reddam uobis fructum malitiae uestrae et ego succendam ignem in saltu uestro, non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum. sed mea haec omnia ira perficiet). \'saltum\' autem uocat Hierusalem et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bonorum operum non habet, quod sit incendio praeparatus. pulchreque \'uallem\' appellat \'campestrem\', quod peruia sit hostibus, et non \'montem excelsum\', qui difficulter ascendi potest, iuxta quod et in Isaia dicitur: uisio uallis Sion.

quicquid ad domum regiam et ad urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem et principes ecclesiarum, eos dumtaxat, qui se superbiae et diuitiis lasciuiaeque tradiderint. nec statim quia domus regia est, ab interitu liberabitur, quomodo et, qui de stirpe fuere Dauid, pauci admodum sunt inuenti. qui placuerint domino, ut ipse Dauid. Ezechias et losias, magnaque pars principum et stirpis regiae in uniuersum populum iram domini prouocauit.

[*]( 22, 1 5 )Haec dicit dominus: descende in domum regis Iuda et loqueris ibi uerbum hoc et dices : audi uerbum domini, rex Iuda, qui sedes super solium Dauid, tu et serui tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas! haec dicit dominus: facite indicium et iustitiam et liberate ui oppressum de manu calumniatorum et aduenam et pupillum et uiduam nolite contristare neque opprimatis inique — siue impie — et sanguinem inno- [*]( 9 cf. Eaai. 40, 9 10 *Esai. 22, 1 15 cf. Echi. 48. 22 (25). 49, 4 (5) 27 *Hier. 22, 3 ) [*]( .1 loquitur Aa.c. dijs R 3 nrae V 4 babillonias T babylonios Aa.c. chaldeorum codd. 5 ira] ita V 6 omneml quae add. M circa] e add. s. u. M 10 et om. DVP eaaia MVP,Dp.c.Aa.c. syon DV 12 etj ad add. v 13 qui} in add., sed eras. A 14 liberatur A 15 de om. D atyrpe Pp.c. sunt] & add. T 16 ut u in ras. м ait P ezecias O,Ma.c.m2 20 uerbum] et add. V alt. et om. T dieena Tp.c. 21 sedis P,Aa.c. 26 contristari Bp c. )

255
centem ae effundatis in loco isto!

si enim facientes feceritis uerbum istud, ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere Dauid super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et serui et populus eorum. quodsi non audieritis uerba haec. per memet ipsum iuraui. dicit dominus. quia in solitudinem erit domus haec. Haec uisio.