In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nisitabo autem uos in perniciem et reddam uobis fructum malitiae uestrae et ego succendam ignem in saltu uestro, non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum. sed mea haec omnia ira perficiet). \'saltum\' autem uocat Hierusalem et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bonorum operum non habet, quod sit incendio praeparatus. pulchreque \'uallem\' appellat \'campestrem\', quod peruia sit hostibus, et non \'montem excelsum\', qui difficulter ascendi potest, iuxta quod et in Isaia dicitur: uisio uallis Sion.
quicquid ad domum regiam et ad urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem et principes ecclesiarum, eos dumtaxat, qui se superbiae et diuitiis lasciuiaeque tradiderint. nec statim quia domus regia est, ab interitu liberabitur, quomodo et, qui de stirpe fuere Dauid, pauci admodum sunt inuenti. qui placuerint domino, ut ipse Dauid. Ezechias et losias, magnaque pars principum et stirpis regiae in uniuersum populum iram domini prouocauit.