In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Hoc. quod nos transtulimus: in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in LXX non habetur et pro eo, quod diximus: non flectetur neque parcet nec miserebitur, LXX transtulerunt: non parcam nec miserebor.
meliusque est iuxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis magis regis Babylonii quam domini esse uideatur. primum autem de uniuersa urbe prophetatum est; nunc proprie Sedeciae praedicitur et populo eius, qui residui fuerint post pestem, gladium et famem, quod a Nabuchodonosor, Babylonio rege, capiendus sit interficiendusque cum amicis suis gladio nec ullam eius speret misericordiam, cuius foedus et necessitudinem periurio deseruit.
[*]( 21,8 10 )Et ad populum hanc dices: haec dicit dominus: ecce ego do coram uobis uiam uitae et uiam mortis. qui habitauerit urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident uos, uiuet et erit ei anima sua quasi spolium; posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum et non in bonum, ait dominus; in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni.
His, qui a rege missi sunt et ad prophetam uenerant deprecandum. ut interrogaret pro eis dominum, superiora responderat et, quae [*]( 2 Hier. 21, 7 4 *Hier. 21, 7 Hier. 21, 7 6 *Hier. 21, 7 8 cf. Hier. 21, 3-6 23 cf. Hitr. 21, 1. 2 25 cf. Hier. 21, 3-7 ) [*]( 1 (= 5) flectitur P,La.c. parcent Ma.r. 2 transtullimus M nabuchodoaor (sic) M; de cet. cf. p. 247, 25 4 quod] nos add. v 6 parcar (alt. r ex t) P est om. V 7 ebraicum P 8 babylouis P prima .Ap.c. uniueraam urbem Aa.r. 11 nabocod. Aa.c.m2 nabughod. Ap.c.m3; de eet. cf. p. 247. 25 rege Babylonio v 12 suis] eius V misericordiam speret v 16 do om. YP,LMa.c. pono Aa.c. 19 et transfugerit om. MV ad] a V chaldeoa L obsedent La.c. 20 spolia V 21 meam om. V 22 manus F 23 ea La.c. ignij sed alibi (cf. P. 105, 12. 106, 6. 232, 14 efe.) L ceterique codd. fere omnes igne his] liii nero P 24 interrogarent V 25 referent MAa.c. )