In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Hoc. quod nos transtulimus: in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in LXX non habetur et pro eo, quod diximus: non flectetur neque parcet nec miserebitur, LXX transtulerunt: non parcam nec miserebor.

meliusque est iuxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis magis regis Babylonii quam domini esse uideatur. primum autem de uniuersa urbe prophetatum est; nunc proprie Sedeciae praedicitur et populo eius, qui residui fuerint post pestem, gladium et famem, quod a Nabuchodonosor, Babylonio rege, capiendus sit interficiendusque cum amicis suis gladio nec ullam eius speret misericordiam, cuius foedus et necessitudinem periurio deseruit.