In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque intulit: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, eo, quod aestiment illum uniuersa mentitam et cuncta, quae praedixerit esse uentura, mendacia fuerint; et propheta enim putauerat statim futuram, quod dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra uenturum, quod statim non uenerat. atque uociferor uastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium,
per quam opprimendus sit populus meus\', sin autem sequimur LXX in eo, quod dixere: quia amaro uerbo meo ridebo. praeuaricationem et miseriam inuocabo, hic sensus est: scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam iuxta illud, quod scriptum est: beati flentes. quoniam ipsi ridebunt, et idcirco miseriam et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et iuuocem eas et breuitatem iniuriae felicitatis aeternitate compensem:
[*]( 20, 8b 10a )Quia factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die. et dixi: non recordabor eius — siue non nominabo dominum — nec loquar ultra in nomine illius. et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci — siue dissolutus sum — ferre non sustinens; audiui enim contumelias — siue uituperationem — multorum um et terrorem in circuitu — siue congregatorum undique —: persequimini et persequamur eum!
\'CIamante me atque [*]( 1 Hier. 20, 7 9 *Hier. 20, 8 12 *Luc. 6. 21. cf. Matth. 5. 5 18. 21 Hier. 20, 9 23. 24 *Hier. 20, 10 25 cf. Hier. 20. s ) [*]( 3 uniuersam V uniuersũ Pa.c. praedixerat AP praedixerint V,La.r. 4 prophetam P statim putauerat v 5 statim] in add. V 6 uenturam Åa.c. 7 uocifero V iniquitate La-c. ostium P 8 oprimendus F 9 in om. P aerba mea P 14 susteneo L eam P 15 aetenutatem L aeternitati M 16 quia] et MAp.c. cum Vulg. di Y 19 neque Vulg. ipsias e 20 exestnas V 21 et om. P siue] an siue <undique> scribendum coli. LXX πἀντοϑν et p. 243. 9 ? 22 stinens (sic) V 23 errorem VP,LMAa.c. 24 eongregatoreui Pa.c. 25 clamantem P )