In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quodque intulit: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, eo, quod aestiment illum uniuersa mentitam et cuncta, quae praedixerit esse uentura, mendacia fuerint; et propheta enim putauerat statim futuram, quod dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra uenturum, quod statim non uenerat. atque uociferor uastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium,
per quam opprimendus sit populus meus\', sin autem sequimur LXX in eo, quod dixere: quia amaro uerbo meo ridebo. praeuaricationem et miseriam inuocabo, hic sensus est: scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam iuxta illud, quod scriptum est: beati flentes. quoniam ipsi ridebunt, et idcirco miseriam et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et iuuocem eas et breuitatem iniuriae felicitatis aeternitate compensem: