In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Dicit se propheta a domino esse deceptum, quia in principio audiens: prophetam gentibus dedi te et iterum: ecce constitui te hodie super gentes et super regna. ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. arbitratus sit nihil se contra populum Iudaeorum. sed contra diuersas in circuitu nationes esse dicturum, unde et prophetiam libenter assumserit: et euenisse contrario. ut captiuitatem Hierusalem praedicans persecutiones [*]( 13. 14 *Hier. 20, 7 17 *Hier. 20. 8 20 *Hier. 1,5 Hier. 1, 10 ) [*]( 63 quas P capiendos La-c. 5 captiaitate VP populom Ma.c. 6 suum AV.Mp.c..v tristitia VP,MAa.r. 8 patientia] sapieatia V adque P (passim) 10 scis Pa-c. saltam VP Aa.c.m2 15 derisu V die] et add. V 16 qui V 20 prophetam] in add. M sed cf. p. 7. 3. 15 21 et om. V regnas V & add., sed eras. V 22 distruas P 25 aaaumserit (sic semper fere Lp.c.)] as(d)sumpserit codd. 26 contrario] contritio MV,La.c.Aa.c.m3 contritionem P,Ap.c.m2 ) [*]( LIX HierOD. in Hierem. ) [*]( 16 )
quodque intulit: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, eo, quod aestiment illum uniuersa mentitam et cuncta, quae praedixerit esse uentura, mendacia fuerint; et propheta enim putauerat statim futuram, quod dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra uenturum, quod statim non uenerat. atque uociferor uastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium,
per quam opprimendus sit populus meus\', sin autem sequimur LXX in eo, quod dixere: quia amaro uerbo meo ridebo. praeuaricationem et miseriam inuocabo, hic sensus est: scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam iuxta illud, quod scriptum est: beati flentes. quoniam ipsi ridebunt, et idcirco miseriam et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et iuuocem eas et breuitatem iniuriae felicitatis aeternitate compensem:
[*]( 20, 8b 10a )Quia factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die. et dixi: non recordabor eius — siue non nominabo dominum — nec loquar ultra in nomine illius. et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci — siue dissolutus sum — ferre non sustinens; audiui enim contumelias — siue uituperationem — multorum um et terrorem in circuitu — siue congregatorum undique —: persequimini et persequamur eum!
\'CIamante me atque [*]( 1 Hier. 20, 7 9 *Hier. 20, 8 12 *Luc. 6. 21. cf. Matth. 5. 5 18. 21 Hier. 20, 9 23. 24 *Hier. 20, 10 25 cf. Hier. 20. s ) [*]( 3 uniuersam V uniuersũ Pa.c. praedixerat AP praedixerint V,La.r. 4 prophetam P statim putauerat v 5 statim] in add. V 6 uenturam Åa.c. 7 uocifero V iniquitate La-c. ostium P 8 oprimendus F 9 in om. P aerba mea P 14 susteneo L eam P 15 aetenutatem L aeternitati M 16 quia] et MAp.c. cum Vulg. di Y 19 neque Vulg. ipsias e 20 exestnas V 21 et om. P siue] an siue <undique> scribendum coli. LXX πἀντοϑν et p. 243. 9 ? 22 stinens (sic) V 23 errorem VP,LMAa.c. 24 eongregatoreui Pa.c. 25 clamantem P )
quod cum pudore superatus uerecunde quidem, sed stulte constituissem. factus est,\' inquit, \'in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis (et defeci) siue undique dissolutus sum, ita ut ferre non possim.
\' conceptus enim animo sermo diuinus nec ore prolatus ardet in pectore: unde et Paulus loquitur: si euangelizauero. non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. et in Athenis uidens idololatriae deditam ciuitatem incitabatur spiritu et tota mente feruebat; et post modicum in eodem uolumine legimus: cum uenissent autem de Macedonia Silas et Timotheus. instabat uerbo Panlus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.
sed et plerique doctorum usque hodie in ecclesia similia sustinent audientes uituperationem multorum congregatorum adnersum se in circuitu atque dicentium: persequimini et persequamur eos! [*]( ,..7 Hier. 20, 9 9 *Hier. 20, 9 11 I Cor. 9, 16. 1716 cf. Act. 17, 16 18 Act. 18. r, 23 Hier. 20, 10 ) [*]( 1 dicentem P 2 ostilis P praederetur (sic) Pp.c. 3 atque M derisu Y, om. M tarditate V 4 in om. V 6 aerecundia (ex -Iae) M uerecundae Aa.r. uerecandiae VP 7 stoltae M.Aa.r. m om. V .8 claususquej & defeci add. s.u.m2 A 9 et defeci ez Vul- (cf. p. 242, 21) hic suppleui. om. codd. v undique s. u. m3 A 10 possem MAVv, (e ex u) P conceptus est  13 incubuit Ma.c. si non] nisi v 15 dispenstiatio La.c. tradita L 16 idolatriae eodd. (corr. L) 18 uenisset Pa.c. 19 sileas LVP,Ma.r.; sed cf. p. 238, 18 thimotheus V 21 in ecclesia usque hodie v sustinent] student V ) [*]( >16* )