In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
simulque animaduertenda prophetae patientia atque prndentia, quod missus in carcerem tacet et silentio uincit iniuriam nec tamen dissimulat, quod scit esse uenturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat et dei clementiam deprecetur.
[*]( 30,7.sa )Seduxisti me. dom , et seductussum— siue decepisti me, domine, et deceptussum —; fortior me fuisti et inualuisti — siue optinuisti et potuisti-; factus sum in derisum tota die. omnes subsannant me. quia iam olim loquor uociferans iniquitatem et uastitatem clamito siue quia amaro uerbo meo ridebo, praeuaricationem et miseriam inuocabo.