In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nec statim totum erit hominis, quod eueniet, sed eius gratiae, qui cuncta largitus est; ita enim libertas arbitrii reseruanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris iuxta illud propheticum: nisi dominus aedificauerit domum. in uanum laborauerunt. qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem. in uanum uigilauit, qui custodit eam. non enim uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. [*](2 *Hier. 18, 3 3 *Hier. 18, 3 24 *Ps. 126, 1 27 Rom. 9, lb ) [*]( 1 discendissem Pa.c. 3 ambiguitatem V 4 abanima P 5 rotam P 9 sibi] siue LP,MAa.c. sic V ei M 11 lutura La.c. fuerat P,Ma.c. 12 periisse v 15 uenire YP 16 e om. MA,La.c. et om. P R repromissionē. A. remissiones V 18 non s. u. M quod v 20 demittat Max. 21 paenas M sua uoluntate et add. v totum om. r 27 uigilabit Lv nigilat V uigilant P 28 sed misereatis neque currentis LMAac. )

225

[*]( 18, 11―13)Nunc ergo dic uiro Iudae et habitatori Hierusalem dicens: haec — siue sic — dicit dominus: ecce ego ego contra uos malum et cogito contra uos cogitationem; reuertatur unusquisque a uia a mala et dirigite uias uestras et studia uestra! qui dixerunt: des desperauimus — siue confortabimur -: post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque prauitatem — siue quod placuit cordi suo malo — faciemus. ideo haec dicit dominus: interrogate gentes: quis audiuit talia horribilia, quae fecit nimis uirgo Israhel?

Implet dominus parabolam. quam et aspectu et sermonibus docuerat. et dicit: \'ecce ego fingo contra uos malum quasi figulus lutum\' — malum autem iuxta Isaiam, qui dicit: faciens pacem et creans malum, non quo per se malum sit, sed quod patientibus malum esse uideatur — et cogito contra uos cogitationem\' — id est pro merito inferre sententiam —; (mutate opera et dirigite uias uestras, ut et prosperis -poena mutetur!