In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
uidemini, hoc facere non potero?\' et ut liberum signiticaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti et regno illi uel illi et rursum bona; nec tamen hoc euenire, quod ipse praedixerit. sed e contrario fieri. ut et bona malis eueniant, si egerint paenitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conuersi. et hoc dicimus, non quo ignoret deus hoc uel illud gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem uoluntati suae, ut uel praemia uel poenas suo merito recipiat.
nec statim totum erit hominis, quod eueniet, sed eius gratiae, qui cuncta largitus est; ita enim libertas arbitrii reseruanda est, ut in omnibus excellat gratia largitoris iuxta illud propheticum: nisi dominus aedificauerit domum. in uanum laborauerunt. qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem. in uanum uigilauit, qui custodit eam. non enim uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. [*](2 *Hier. 18, 3 3 *Hier. 18, 3 24 *Ps. 126, 1 27 Rom. 9, lb ) [*]( 1 discendissem Pa.c. 3 ambiguitatem V 4 abanima P 5 rotam P 9 sibi] siue LP,MAa.c. sic V ei M 11 lutura La.c. fuerat P,Ma.c. 12 periisse v 15 uenire YP 16 e om. MA,La.c. et om. P R repromissionē. A. remissiones V 18 non s. u. M quod v 20 demittat Max. 21 paenas M sua uoluntate et add. v totum om. r 27 uigilabit Lv nigilat V uigilant P 28 sed misereatis neque currentis LMAac. )