In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
cumque, inquit, \'cernerem uas e luto fieri, subito dissipatum est hoc dei agente prouidentia, ut manus artificis, dum nesciret, errore suo parabolam figuraret. rursumque ille figulus, qui uas e luto rota currente perdiderat, fecit aliud sibi, ut ei uisum est. statimque dominus ad prophetam: \'si figulus,\' ait, \'hanc habet potestatem. ut ex eodem luto rursum faciat, quod fuerit dissipatum, ego in uobis, qui, quantum in uobis est, perisse
uidemini, hoc facere non potero?\' et ut liberum signiticaret arbitrium, dicit se et mala annuntiare genti et regno illi uel illi et rursum bona; nec tamen hoc euenire, quod ipse praedixerit. sed e contrario fieri. ut et bona malis eueniant, si egerint paenitentiam, et bonis mala, si post repromissiones fuerint ad peccata conuersi. et hoc dicimus, non quo ignoret deus hoc uel illud gentem aut regnum esse facturum, sed quod dimittat hominem uoluntati suae, ut uel praemia uel poenas suo merito recipiat.