In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 18,1-10 )Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea! et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam — siue lapides —. et dissipatum est uas, quod ipse faciebat e luto manibus suis; conuersusque — siue et rursum - fecit illud uas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.
et factum est uerbum domini ad me dicens: numquid sicut figulus iste non possum facere uobis, domus Israhel? ait dominus; ecce sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea, domus Israhel! repente — siue ad summam — loquar aduersum gentem et aduersum regnum, ut eradicem — siue auferam — et destruam et disperdam illud.