In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

de ouo saepe \'nigredo\' generatur, non parentis uitio, sed scelere degenerantis. tormentum\' autem, quo cruciatur propheta, uidetur in parte dextera\', quod interpretatur \'Beniamin\', et in porta \'sublimi,\' quae non ueritatem indicat, sed iniustam pontificis potestatem-

[*]( 20,3 )Cumque inluxisset in crastinum, eduxit Phassur Hieremiam de neruo et dixit ad eum Hieremias: non Phassur uocauit dominus nomen tuum, sed pauorem undique. Et hic tam nomen ponti- Scis quam tormenti genus similiter omnes ut supra interpretati sunt. mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstretur.