In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est.
[*]( 19,11b 13a )Et in Tofeth sepelientur — uel sepelient — eo, quod non sit alius locus ad sepeliendum. sic faciam loco huic, ait dominus, et habitatoribus eius, ut ponam ciuitatem istam sicut Tofeth —siue ut ruinam —. et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Tofeth siue ruinae. quod autem in LXX infertur: omnes domus regum Iuda sient locus Tofeth, in Hebraico non habetur. Et sequitur:
[*]( 19, 13 b )Immundae m u ndae omnes do m us, in quarum domatibus — siue tectis—sacrificauerunt omni militiae caeli et libauerunt libamina dis alienis. Quod supra dixerat non uocabitur locusiste amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis occisionis, nunc [*]( ; 1 cf. II Petro 2, 4 10 cf. Mich. 5. 2 12 ci\'. Ioh. 6, 35. 48. 51 ! 13 *Hier. 19, 11 17 *Hier. 19, 12 18. 19 *Hier. 19, 13 22 *Hier. ; 19, 13 24 *Hier. 19, 6. cf. 7, 32 ) [*]( 4est hodie nomen ipsius v 5 haelio Ap.c. alio FP adriano A VP,Ma.c. he∗lia M haelia A helia P et helia V 7 descutiendam A discutiendam P 8 nanj in P urbe V 11 bethlehem P 12 panes V 13 thofeth MP,La.c. tbopheth A sepellientur M (semper) uel] sine v 16 ut L et AVPv cum Vulg., om. M thofeth MAP,La.c. (= lin. 20. 24. p. 237, 4.11) sine ut] sicot M 17 domos P domos P 18 thofeth MAP 19 fertur V omnis L πάvτες LXX sec. cad. Marchal. (in mg.) domos Pp.c. 20 lotns Ma.c. ebraico VPa.c. 21 omnis Mp.c. domos P dogmatibus P 23 diis AVP,La.r.Mp.c.,v cum Vulg. (=p. 237,10) 24 dixer̄ P 25 ennom M )
causaque redditur eo, quod immundae fuerint ei idololatriae pollutae scelere pro eo, quod in domatibus et tectis earum soli et lunae et stellis caeli immolauerint et tura incenderint nec hoc fuerint errore contenti, sed immolauerint daemonibus et liba fuderint dis alienis.