In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quod autem infert: ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur, nequaquam priori sententiae contrarium est, in qua pro populo deprecatur patrem; sed postquam datum tempus paenitentiae praeteriit et illi in suo scelere perseuerant, non tam pro se puniuntur quam pro aliis, ne inultum peccatum ceteris noceat exemplo.
quodque infert: fiant inpingentes — siue corruentes — in conspectu tuo. illius Isaiae et Petri apostoli simile est: et non inpingetis sicut in lapidem offensionis et petram scandali: cuius et in psalmis propheta meminit: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a domino factum est h o c.
[*]( 19,13 a )Haec dicit dominus: uade et sume [*]( 7. 8 *Hier. 18, 23 13 Hier. 18. 23 15 cf. Hier. 18, 20 19 *Hier. 18, 23 Hier. 18, 23 21 *Esai. 8, 14. cf. I Petro 2, 3 23 Ps. 117, 22. *23 )[*](1 quia om. V 4 aduersa Ma.c.m2 mortem] et add. V 6 deleantnr Par. 8 pr. eis om. P 9 nabucodonosor P,La.c. 10 quodj et add. MAVv 12 filium dei Christum n sunt P 15 prioris V 16 praeterit A 17 sua scelera V perseuerant] populi et seniores add. v 18 exemplum Ap.c. 19 quooque] quoq; qd (q; qi in ras.) A 26 esaiae VP,MAa.c. 21 inpingitis La.c. inpingentis V offensiones Ma c. 26 sume] accipe Vvlg. langunculam A)