In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

cui respondere diu tacens et dolorem silentio deuorans crebra fratrum expostulatione conpulsus sum, nec tamen hucusque prorupi, ut auctorum nomina ponerem malens eos corrigi quam infamari; neque enim hominum, sed erroris inimicus sum. qui, mihi ut uicem talionis et genuinum sui doloris inliderent, ueteres magistrorum suorum calumnias concinnantes in tantum elingues et miseri demonstrati sunt. ut ne male dicere quidem suis uerbis potuerint.

quorum tunc temporis editis aduersum eos libris neniae confutatae sunt: quos qui legere uoluerint, liquido peruidebunt canes eos iuxta lsaiam esse mutos. qui latrare nesciant habentes quidem 20 uoluntatem et rabiem mentiendi, sed artem fingendi et latrandi non habentes.