In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Semper diabolus bono operi imminet, ubique gradientibus ponit laqueos narrante propheta de satellitum eius insidiis: iuxta semitam scandalum posuerunt mihi et euangelio hoc ipsum plenius instruente, quod uolatilia caeli iuxta uiam iacta semina diripiant atque disperdant.

cur hoc principio, frater Eusebi, usus sim, sequens sermo monstrabit. multis et de toto huc orbe confluentium turbis et sanctorum fratrum monasteriique curis occupatus commentarios in Hieremiam [*](1 I Cor. 3, 15 6 cf. Ioh. 5, 8 7 ♦Ioh. 5, 18 14 *Ps. 139, 6 15 cf. Mattb. 13, 4. Marc. 4, 4. Luc. 8, 5 ) [*]( 1 probauit A,МPa.c. 2 patitur M,Aa.c. 4 repudiarent P õ reprehendere certe v 6 reprehende P,Ma.c. paralitico P 7 lectum V 8 Iudaei quaerebant eum interficere v iterficere M 10 deo] add. litt. fere maiusc.: expt lib tertius inčp lib quartus L explicit liber tertius incipit liber quart amen M eiplic lib III- incipit lib quartus emendaui A eiplicit liber III incipit IIII prologus V explic eiusd liber tertius incipit liber quartus P 12 diabulus P opere A,Ma.c. imminet] inuidet V et add. v ibiq. V 13 ponet La.c. laqueos| laqueum ae P 15 ipsQ* P 16 iactata Pp.e. quur M (passim) 17 ensebius P asusus Ausi P sum V monstrauit P et] ex Mp.c. 18 de toto om. M hac L tghac (a ex s) M hoe VP,Aa.c. urbe P,Mp.c. confluentib (sic; b ex ñ) A )

221
per interualla dictabam, ut, quod deerat otio, superesset industriae, cum subito heresis Pythagorae et Zenonis ἀπαϑείας et ἀναματησίας, id est \'inpassibilitatis\' et \'inpeccantiae,\' quae olim in Origene et dudum in discipulis eius Grunnio Euagrioque Pontico et Iouiniano iugulata est, coepit reuiuescere et non solum in occidente, sed et in orientis partibus sibilare et in quibusdam insulis, praecipueque Siciliae et Rhodi, maculare plerosque et crescere per dies singulos. dum secreto docent et publice negant.

cui respondere diu tacens et dolorem silentio deuorans crebra fratrum expostulatione conpulsus sum, nec tamen hucusque prorupi, ut auctorum nomina ponerem malens eos corrigi quam infamari; neque enim hominum, sed erroris inimicus sum. qui, mihi ut uicem talionis et genuinum sui doloris inliderent, ueteres magistrorum suorum calumnias concinnantes in tantum elingues et miseri demonstrati sunt. ut ne male dicere quidem suis uerbis potuerint.