In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Audiant haec, qui principes cupiunt esse populorum et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii; propter illos enim pars domini conculcatur atque polluitur, ut, ubi quondam dei erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. alii uero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intellegunt principes, qui Hierusalem, hoc est uineam domini, dissiparunt.

[*]( 12, 11 b. 12 )Luxitque super me; desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est. qui recogitet corde. super omnes uias deserti uenerunt uastatores, quia gladius domini deuorauit ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax uniuersae carni. LXX: propter me dissipatione dissipata est terra et reliqua.

Hoc, quod posuimus: luxitque superme iuxta Hebraicum priori uersiculo copulatur, ut sit: posuerunt eam in dissipationem, hoc est hereditatem meam, luxitque super me meo auxilio destituta. iuxta LXX uero loquitur deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit, qui corde recogitet, nec ulla pax uniuersae carni. neque enim pacem dei potest caro recipere: sapientia enim carnis inimica est deo et, qui in carne sunt, deo placere non possunt.