In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
portantes, ait, holocausta — se ipsos consecrantes deo — et uictimam siue thymiama, ut dicant: sacrificium domino spiritus contribulatus et: Christi bonus odorsumus inomni loco et alibi: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; et sacrificium, pro quo LXX ipsum uerbum posuere Hebraicum \'manaa\', quod pessima consuetudine, immo scriptorum neglegentia, \'manna\' in nostris libris legitur, et tus, de quo dictum est: ut quid mihi affertis tus de Saba?, et inferent oblationem, quae Hebraice • dicitur \'thoda\' et in \'gratiarum actionem\' uerti potest et quam \'laudem\' LXX transtulerunt. in domum Dauid. hau dubium quin in ecclesiam.
haec sunt praemia eorum, qui sanctificant: sabbatum et nullo pondere praegrauantur. \'si autem.\' inquit, \'non audieritis praecepta mea et feceritis, quae non facienda mandaui, succendam ignem in portis eius\' — id est Hierusalem, illum, de quo dicitur: omnes adulterantes | quasi clibanus corda eorum —, \'qui deuoret domos siue uicos Hierusalem\' — quos LXX ἄμϕοδα, Aquila et Symmachus βάρεις, id est \'turritas domos,\' interpretati sunt appellanturque Hebraice \'armanoth\' — \'et numquam hoc extinguetur incendium\' dicente apostolo: uniuscuiusque opus quale [*]( 1 Hab. 3, 3 2. 4 *Hier. 17, 26 4 *Ps. 50, 19 5 II Cor. 2. 15. 14 6 Ps. 140, 2 7 Hier. 17, 26 8 *Hier. 17, 26 10 Hier. 17, 26 *Hier. 6, 20 11 Hier. 17, 26 12. 13 *Hier. 17. 26 15. 17 Hier. 17, 27 18 Os. 7, 4 20. 21. 22 *Hier. 17, 21 23 I Cor. 3, 13 ) [*]( 1 nnde] et add. V 4 tymiama M thimiama F timiamam P _dο̄P 6 sicat incensum post tuo tr. P 8 Hebraicum posuere a manna V 9 libris om. v 10 thas Ap.c..v qao quo L dictum] scriptum v qui P thas affertis v 12 accione P 13 domo P haud V.La.r. aut 3LP kaat (h s. u.) A 14 in om. LP ęccla V 15 sin v 16 mea] & pręcepta mea add., sed eras. P 19 clybanus V deuorat v 20 quod P aΜφΛa M ΑΜφΟΛa A a)-(φωDa V ΔΜφΟΔΔΑ P sim- machus P 21 BAPIC A BapeTc V bareis P damas P 22 ariaaneht P .23 quales P )