In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
portantes, ait, holocausta — se ipsos consecrantes deo — et uictimam siue thymiama, ut dicant: sacrificium domino spiritus contribulatus et: Christi bonus odorsumus inomni loco et alibi: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; et sacrificium, pro quo LXX ipsum uerbum posuere Hebraicum \'manaa\', quod pessima consuetudine, immo scriptorum neglegentia, \'manna\' in nostris libris legitur, et tus, de quo dictum est: ut quid mihi affertis tus de Saba?, et inferent oblationem, quae Hebraice • dicitur \'thoda\' et in \'gratiarum actionem\' uerti potest et quam \'laudem\' LXX transtulerunt. in domum Dauid. hau dubium quin in ecclesiam.