In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne in feratis per portas Hierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius et deuorabit domos Hierusalem et non extinguetur.
Ne praeceptum sabbati instauratum per Hieremiam in frusta discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cognoscamus. custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati nec infert ea per portas Hierusalem. quas uirtutes debemus accipere. et nolite, inquit, eicere onera de domibus uestris — non enim portanda sunt, sed penitus abicienda — et omne opus ne faciatis uel seruile uel illud, de quo scriptum est: esca uentri et uenter escis: deus autem et hunc et illa destruet— , sed illud opus operandum, de quo saluator loquitur: opera. mini opus, quod non perit?\'
sanctificate, inquit, diem [*]( 10. 11. 12 *Hier. 17, 26 21 Hier. 17, 22 23 *Hier. 17, 22 - *I Cor. 6, 13 26 cf. Ioh. 6, 27 27 Hier. 17, 22 ) [*]( 1 eo Vulg. 6 babitur (e s. Ü P 7 neniant Ha.c. 9 montosis r (= p. 218, 23) oiocauitom Lac. 10 uictimam Vulg. athimiamata v tim. P 11 thus AP 12 domo P 14 honaa Aa.r. 15 eius s. u. M 16 deaorauit P,LMa.c. domus P extinguitur LMa.c. 17 frustra MVP,L.Aa.т. 18 ut] & Ma.e. 20 portis Pa.c. 22 honera P,Aa.r. 23 facietis P 25 illas V illam v )
uideamus. quod sit praemium eorum, qui non portant onera in die sabbati et sanctificant illum, ingredientur, ait, per portas ciuitatis huius reges. quorum cor in, manu dei est et qui regnant corporibus suis, et principes sedentes super solium Dauid, ut Christi imitentur exemplum, et ascendentes in curribus et equis, de quibus scriptum est: currus dei decem milibus, multiplex, milia laetantium; dominus in eis in Sinai, in sancto, et alibi: equitatio tua salus, omnis uir, qui confitetur deum et qui habitat in Hierusalem, de qua dictum est: factus est in Salem, id est in pace, locus eius et habitatio eius in Sion, et habitabitur ecclesia dei in aeternum.