In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
sin autem nostri ludaizantes explanationem tropicam repudiarint, aut Iudaei esse cogentur et cum obseruatione sabbati circumcidere praeputia aut certe reprehendere saluatorem, qui iussit in sabbato paralytico, ut portaret lectulum suum euangelista dicente: propterea magis quaerebant eum Iudaei interficere, non solum quia soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo.