In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quoaque a LAA dicitur: clamauit perdix, ad hereticorum personam referendum est, quod perdix iste diabolus clamauerit per principes hereticorum et congregauerit, quae non peperit, et deceptorum sibi multitudinem congregarit, quae postea dimittat eum, et omnium iudicio stultissimus conprobetur.

[*]( 17, 12. 13 )Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae, exspectatio Israhel, domine, omnes. qui te relinquunt, confundentur! recedentes in terra scribantur, quoniam dereliquerunt uenam — siue fontem — aquarum uiuentium, dominum.

Perdice propter suam stultitiam derelicto exspectatio Israhel, id est populi dei et credentis in dominum, ipse est, qui fecit omnia, cuius solium gloriosum et excelsum est a principio locusque sanctificationis omnium credentium, ut non in loco sit dominus, sed ubi ille fuerit, locus sanctificatus sit. e contrario, qui derelinquunt dominum, confundentur . confusione perpetua et recedentes siue declinantes ab eo scribentur in terra deleti de libro uiuentium.