In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
huiuscemodi diuites sunt, qui aliena diripiunt et absque recogitatione iudicii dei faciunt diuitias non cum iudicio, quas in medio tempore derelinquunt subita morte subtracti, quando dicitur eis: stulte, hac nocte repetent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque insipientius non prouidere nouissima et breuia putare perpetua.