In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
unde, ne hominum certum putaremus esse iudicium, intulit omnium propemodum corda esse peruersa dicente psalmista: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo — hau dubium quin cogitationibus — et in Genesi: uidens autem deus, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta ess-et ad malum omni tempore, et iterum: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua. per quae discimus deum solum nosse cogitationes eorum. si autem de saluatore dicitur: uidens autem Iesus cogitationes eorum nullusque potest uidere cogitationes nisi solus deus, ergo Christus deus est, qui scrutatur corda et probat renes et reddet unicuique iuxta opera sua.