In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat nisi solus deus; dixerat enim supra: maledictus homo, qui spem habet in homine, et e contrario: benedictus uir, qui confidit in domino.

unde, ne hominum certum putaremus esse iudicium, intulit omnium propemodum corda esse peruersa dicente psalmista: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo — hau dubium quin cogitationibus — et in Genesi: uidens autem deus, quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta ess-et ad malum omni tempore, et iterum: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua. per quae discimus deum solum nosse cogitationes eorum. si autem de saluatore dicitur: uidens autem Iesus cogitationes eorum nullusque potest uidere cogitationes nisi solus deus, ergo Christus deus est, qui scrutatur corda et probat renes et reddet unicuique iuxta opera sua.

[*]( 17,11 )Perdix fouit — siue congregnuit . quae non pcperit — et ut LXX transtulerunt: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit —, facitdiuitias suas non cum iudicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas — siue in dimidio dierum eius relin- [*]( 1. 1S cf. Ps. 61, 13. Matth. 16, 27. Rom. 2, 6. Apoc. 2, 23 2 ct. Ps. 43, 22 3 *Hier. ,17, 5 4 Hier. 17, 7 7 Ps. 18, *13. 14 9 Gen. 6,5 12 Gen. 8, 21 14. 16 cf. I Cor. 3, 20 etc. J9. 20. 23 *Hier. 17. 11 ) [*]( -,1 roddet P 5 confidet P in s. u. V 6 pntaremus certum r 8 domine om. v 9 hand Y hant (h s. u.) A aut MP 10 malitia] milia V 13 ab adol. sua prona sunt in malum a adolesc. p adolisc. P 14 solum deum v 15 si] sic P si-eorum (lin.16) in mg. V cogitationes eorcm lesus v 16 alt. cogitationes] eorum add. v 18 reddit Mp c.,v 19 fouet V fodiit P 20 et om. P 21 fecit MAp.c..v eum Vulg. 22 snas] et Yulg. cum] in Yvlg. dimidio-in (lin. 23) s. u. L 23 pr. derelinqaet MAp.c. cum Vulg. relmqueDt (pr. n s. u.: alt. n s. u. exp.) Y alt. relinquet Ma.c... ) [*]( .14 )

212
quent eum — et in nouissimo suo erit insipiens.