In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 17,9.10 )Prauuni est cor omnium et inscrutabile; quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta uiam et iuxta fructum adinuentionum suarum. LXX: profundum est cor super omnia et homo est; quis cognoscet eum? et cetera similiter. Uerbum Hebraicum \'enos\' quattuor litteris scribitur, \'aleph\' et (nun\' et <uau\' et \'sin\'; si igitur legatur \'enos\', \'homo\' dicitur; si autem ‛anus’, ‛inscrutabile’ siue \'desperabile\' eo, quod nullus cor hominum ualeat inuenire.