In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
super aquas autem: spiritus sancti gratiam, diuersas donationes. quod ad umorem mittit radices suas: a domino accipiat ubertatem; sed et aliter possumus dicere, quod de siccitate Iudaica translati simus in baptismatis gratiam sempiternam.
et non, inquit, timebit, cum uenerit aestus — uel tempus persecutionis uel dies iudicii —; et erit folium eius uiride — siue erunt in eo ramusculi frondentes —, ut numquam timeat siccitatem, sed cunctarum uirtntum germinet gratia. cumque tempus siue annus uenerit siccitatis, non metuet, quando dominus iratus mandauerit nubibus. ne pluant super Israhel imbrem.
Quodque sequitur: nec desinet facere fructum, illum locum, qui in Marco scriptus est. [*]( .)2. 4. 5 *Hier. 17, 8 6 cf. Hier. 17, 5 9 Hier. 17. 7 *Ps. 99, 3 12 Ps. 1, 3 14. 16. 19 20 Hier. 17, 8 21 *Hier. 17, 3 24 cf. Esai. 5, 6 25 *Hier. 17, 8 ) [*]( 1 uenit P 2 uirede L 3 eius] quasi add. P 4 soliicitam APp.c.m2 cum Vulg. o desinit P,Ap.c. 6 alt. de om. v 7 hominem P.Aa.r. L e] & P 9 confidet P audiet P 10 confidit (fi s. u.) L 11 alt. et om. V 15 gratiamj per add. s. «. M 16 humorem AYP suas] ut add. Mp.c.m3,v 17 accipiet Ap.e. 18 sumas MV 19 estns Mp.r. aestas V 21 uirede La.c. 23 gratiam VPv 26 lllud locus r marcho Ma.r.. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 14 )
[*]( 17,9.10 )Prauuni est cor omnium et inscrutabile; quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta uiam et iuxta fructum adinuentionum suarum. LXX: profundum est cor super omnia et homo est; quis cognoscet eum? et cetera similiter. Uerbum Hebraicum \'enos\' quattuor litteris scribitur, \'aleph\' et (nun\' et <uau\' et \'sin\'; si igitur legatur \'enos\', \'homo\' dicitur; si autem ‛anus’, ‛inscrutabile’ siue \'desperabile\' eo, quod nullus cor hominum ualeat inuenire.