In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

IIIud de Iudaeis aictum sit et de hereticis, qui spem habent in nomine, m Christo uidelicet suo, quem non filium dei. sed purum hominem putant esse uenturum. e contrario uir ecclesiasticus, qui confidit in domino, audit illud: et scitote, quoniam dominus ipse est deus. confidit in domino et illi ligno conparabitur, de quo et in primo psalmo canitur: et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet.