In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

maledictus est igitur non solum, qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem bracchium suum, id est fortitudinem suam, et quicquid egerit, non domini clementiae, sed suae putauerit esse uirtutis. qui enim hoc agit, a domino recedit cor eius asserens se posse, quod non potest. et erit quasi myrice — quae Hebraice dicitur \'aroher\' siue, ut interpretatus est Symmachus: lignum infructuosum in solitudine — et non uidebit, cum uenerint bona, quae uisura est gentium multitudo, sed habitabit in siccitate in deserto.