In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
bi maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Fotinus, quamuis sanctum et cunctis excelsum uirtutibus praedicent saluatorem, tamen hominem confitentur, ergo maledicti erunt spem habentes in homine. quodsi nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui ueritatem uobis locutus sum, quam audiui a deo; hoc Abraham non fecit. uos facitis opera patris uestri, respondebimus illud apostolicum: etsi Christum aliquando iuxta carnem cognouimus, sed nunc iam non nouimus.
denique idem apostolus in principio epistulae suae scribit ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis, et, qui mecum sunt, omnes fratres. [*]( 6 *Hier. 17, 5 16 Iob. 8, 40. 41 19 *II Cor. 5, 16 22 Gal. 1, 1. 2 ) [*]( 1 spu Pa.e.m2 remanserunt M perdiderunt M 2 nidellicet L et om. M 6 confidet P hominem MYP ponet AP,La.e. 7 brachium MAV brachii P sui P recedet P 8 erat Ma.c. mirice M mirice P 9 habitauit Pa.c. 10 ininhabitabili L inhabitabili (in s. u. M) eet. v cum Vulg.; cf. p. 208, 16 11 omnis ex hominis M hominem MVP,LAa.c. 12 futinus P Photinus v 13 tamen om. P 14 erant Ma.c. 15 hominem MAVP 16 eum V quaeretia L 18 dñο V habraham P 19 apostolicorum v 20 secnndum (jpro iuxta) carnem aliquando v 22 epistolae MAV galathas MA 24 dum M )
maledictus est igitur non solum, qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem bracchium suum, id est fortitudinem suam, et quicquid egerit, non domini clementiae, sed suae putauerit esse uirtutis. qui enim hoc agit, a domino recedit cor eius asserens se posse, quod non potest. et erit quasi myrice — quae Hebraice dicitur \'aroher\' siue, ut interpretatus est Symmachus: lignum infructuosum in solitudine — et non uidebit, cum uenerint bona, quae uisura est gentium multitudo, sed habitabit in siccitate in deserto.
hoc de populo dicitur Iudaeorum, qui habitant in deserto fructusque non faciunt et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus faciat, et ininhabitabili, quae hospitem non habet deum nec angelorum praesidia nec spiritus sancti gratiam nec scientiam magistrorum.
[*]( 17,7.8 )Benedictus uir, qui confidit in domino et erit dominus fiducia — siue spes - eius; et erit quasi lignum, quod transplantatum est — siue fructiferum — super aquas, quod ad umorem [*]( 1 cf. I Cor. 15, 54 B cf. Eph. 2, 14 5 *Hier. 17, 5 6. 8 Hier. 17, 5 9 *Hier. 17, 6 11 *Hier. 17, 6 12 *Hier. 17, 6 13. 15. 16 *Нier. 17, 6 20 *Hier. 17, 7 22 *Hier. 17, 8 ) [*](labsorptac uitoriaM 2 assumta (sic semper fere Lp.c.)] as(d)sumpta codd. 3 magestatem M maiestate P faceret A 6 hominem MP,LAa.c. ponet P,LMAa.c. brachium MAV blachium (sic; h s. u.) P fortudinem M 8 quid (o s. i) M ḥο̣c̣ M egit Pa.c. 10 mirice M, (-e) P myrncae A ebraice M aroer v sine ut] sicut V 12 solitudinem L uenerit P qui (e s. i) P 13 uisura] causa V sed-deserto om. M habitauit V,Pa.c. 14 hoc—deserto om. V dicitur de populo v indeorum M abitant M habitat P 15 fructus fructosque P,Aa.c. faciạt M et-faciat om. M 16 nullus L fructos P,Aa.c. ∗∗inhabitabilis e (in eras.; 6 add. s. u.) M inhabitabili VP 17 ospitem MP spū Pa.c.m2 18 scieatia La.c. m∗gistorum (a s. ∗) L 20 spea siue fiducia v 21 transplantatu ̃ṣ P transplantatar (est om.) Vulg. 22 humorem AVP, Lp.c.m2 )
IIIud de Iudaeis aictum sit et de hereticis, qui spem habent in nomine, m Christo uidelicet suo, quem non filium dei. sed purum hominem putant esse uenturum. e contrario uir ecclesiasticus, qui confidit in domino, audit illud: et scitote, quoniam dominus ipse est deus. confidit in domino et illi ligno conparabitur, de quo et in primo psalmo canitur: et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet.
super aquas autem: spiritus sancti gratiam, diuersas donationes. quod ad umorem mittit radices suas: a domino accipiat ubertatem; sed et aliter possumus dicere, quod de siccitate Iudaica translati simus in baptismatis gratiam sempiternam.